/p. n. n. 13/ Arte nova, pulsa penitus caligine, nudat,
Magnus Aristotelis, Socratis veterumque sophorum
Iulius interpres, nebula tenebrisque remotis,
Illorum splendere facit decreta librosque
Explicat, atque suo data gloria tota labori.
Iure igitur vivax omnique perennius aere,
Bassompetre, tuum nomenque decusque manebis
Inscriptum libris Vanini, quos neque tempus
Auferet ac omnis populi memoraberis ore.
Gregorius Certain, Parisiensis,
Doctor medicus
Ad clarissimum et
doctissimum virum D. Iulium Caesarem
Vaninum, Theologiae Iurisprudentiae
et Philosophiae Doctorem
Celeberrimum.
Epigramma.
Οὐκετ' Ἀριστοτέλη μέγαν, οὐδὲ Πλάτωνα γεραίρῃ
Ἑλλάς αρ'ἄλλον ἔξει τὸν σοψὸν Ἰταλία.
Ἠνίδε γὰρ ψύσεως θησαυρὸν κλειτός ὀπάζει
Καῖσαρ Οὐανῖνος, πάντα κομιζόμενος
Αἴτια, κινήσεις, γενέσεις, καὶ μύρια τ'ἄλλα
Τῶν ὄντων κόσμος τ'ἄγκλαόμορψος ἔξει.
Τοὔνεκ'ἂν ἐστὶ καλή γε τόσου θησαυροῦ όνησις,
Ὡς ἐνθένδε μάθῃ πᾶς ψύσιν ἀρκέγονον
Pontius Privatus, Tharasconensis,
Medicinae Doctor.